- NITOR
- NITORin vultu et corpore, τὸ ἔυχρουν: in palaestra, bonus color. Cicero, Sine nitore et palaestra, quod inde ad orationem translatum. Graecis ἐυπίνεια, ab eadem palaestrae metaphora. Ptronius nitorem absolute de minio dixit, quia inter colores pretiosos et floridos est, quos Graeci ἀνθηροὺς vocant. Ita autem is,Hesperium coccum miles laudabat, eademQussitus tellure nitor certaverat ostro.Sic Solinus de Hispanis c. 26. Depurgant in minium nitelas pulveris, ἄμμον λαμπυρίζουσαν. Infra, Insertis aureis umbilicis incedunt, in nitelam pinguiorem. Ubi Nitela, Graece ςιλβηδὼν. Similiter, Manilio lapidum nitor, de margaritis: et Virgilio, nitor auri. Vide Salmas. ad Solm. p. 1041. et supra Minium. In vita Nitor, splendorem notat, luxuriae non cedentem, neque avaritiâ victum, apud Statium l. 5. Sylv. 2. v. 73.Tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorqueLuxuriae confine tenens, piet asque per omnesDispensata modos ———— ————Ubi Barthius legit, confine timens; ne illô videl. tam vicinô vitiô mergeretur: exemplo illius Maroniani, l. 1. Georg. v. 246.Arctos Oceani metuentes aequore tingi etc.Vide eum Animadversion. ad d. l. et de Centurione rerum nitentium supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.